monumenta.ch > Hieronymus > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 54
Postquam autem fecero tibi quae me facturum esse contestor, praeparare ad invocandum Dominum Deum tuum. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit . Sive praeparare in occursum Dei tui, ut venientem ad te Dominum, tota aviditate suscipias. Iste est qui firmat tonitruum, sive montes confirmat, ad cuius vocem coelorum cardines et terrae fundamenta quatiuntur . Iste qui creat spiritum, quem in hoc loco non Spiritum sanctum, ut haeretici suspicantur; sed ventum intelligimus, sive spiritum hominis: quia nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus qui est in eo; et ipse spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus . Vel certe spiritum, animam debemus accipere, secundum illud quod scriptum est: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur . Et: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et hoc dicens exspiravit . Cumque creaverit spiritum, annuntiat hominibus eloquium suum, sive annuntiat homini eloquium eius, qui cogitationum secreta cognoscit, et quid latens animus tacito sermone tractet, intelligit, iuxta illud quod in Ieremia secundum Hebraicum legimus: Parvum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes . Quod et in centesimo tricesimo octavo psalmo Scriptura testatur: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Et est sensus: Antequam conderer, priusquam deformarer in membra, dum adhuc in semine continerer, viderunt me oculi tui.